monumenta.ch > Plinius > sectio 219

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 219
{XXXVII} itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quae resinam ferunt, nimia pingitudine in taedam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica.